- PUGILLI
- PUGILLIin Glossis ἐπίσφερα, pro ἐπίσφαιρα, more scribendi illis temporibus usitatô. Eaedem, Pugilia, ἐπισφέρια. Item, Pugil, πύκτης, ἐπισφαίριον. Caestibus opponuntur. Caestus enim ex crudo corio erant, plumbôque et ferrô insutô rigebbant: at Pugilli, ut videtur, sine plumbo et ferro, ex molli corio facti et in modum pilae circa manus et pugnos alligati. Σφαίρας hic vocat Pollux, Εἴποις δ᾿ ἂν ἐπὶ τοῦ πύκτου χεῖρες ὠπλισμέναι: χεῖρες ὁπλίτιδες, καὶ τὰ ὅπλα σφαῖραι, ἀφ᾿ ὧν καὶ τὸ σφαιρομαχεῖν καὶ σφαιρομαχία παρὰ Α᾿ριςτομένει εν Διονύσῳ ἀσκητῇ. Sic pilas illas. quae gladiis praefixae sunt, quibus in armorum exercitio iuventus depugnat, similiter σφαίρας Graeci vocant et ἐπισφαίρια: ad quarum etiam pilarum similitudiem videntur haec fuisse ἐπισφαίρια, seu pugilla, quae Pugilum exercentium nec in veritate pugnantium manibus circumligabantur, et multum distabant ab illis sacculis arenâ plenis aut follibus, quibus itidem exercebantur, quosque cum pugiliis istis nonnulli confundunt. haec enim ἐπισφαίρια manibus alligata gerebant: at sacculos illos follesve mittebant et remittebant manibusque inter se expellebant. Quia vero pilae istae, vel pugilli, qui circumponebantur brachiis pugillantium, ut mollem et innoxiam plagam infligerent, in morem pilae laxi et flaccidi erant, hinc flacculas eas vocavit Pollio in Gallienis, c. 8. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.